Sermon 356
10. Vobis dico, qui forte nescitis, nam uestrum plurimi sciunt: presbyterum Leporium, quamuis saeculi natalibus clarum, et apud suos honestissimo loco natum, tamen iam Deo seruientem, cunctis quae habebat relictis, inopem suscepi: non quia nihil habuit, sed quia iam fecerat quod lectio ista persuadet. Hic non fecit, sed nos scimus ubi fecit. [...] Hortus est unus ubi nostis: ibi monasterium suis constituit, quia et ipsi deo seruiunt. Ille hortus ad ecclesiam non pertinet, sed nec ad ipsum. Et ad quem, dixerit aliquis? Ad illud quod ibi est monasterium. Sed quod uerum est, usque ad hoc tempus curam pro illis ita gerebat, ut sumpticulos, quibus sustentantur, apud se haberet, et ipse, ut uidebatur, impenderet.
[...] Ergo et ipse ullam pecuniam non habet, quam suam dicere possit aut audeat. Xenodochium aedificandum modo uidetis aedificatum. Ego illi iniunxi, ego iussi. Obtemperauit mihi libentissime, et sicut uidetis, operatus est: quomodo meo iussu etiam basilicam ad octo
martyres fabricauit, de his quae per uos Deus donat. [...]. De pecunia, quia non habet mihi credant, dentem compescant, ne frangant. Emerat de ipsa pecunia xenodochii quamdam domum in Carraria, quam sibi existimabat propter lapides profuturam, sed lapides eius domus fabricae necessarii non fuerunt, quoniam aliunde prouisi sunt. Domus ergo ipsa sic remansit, pensionem praestat, sed ecclesiae, non presbytero. Nemo amplius dicat: in domum presbyteri, ad domum presbyteri, ante domum presbyteri. Ecce ubi est domus presbyteri:
ubi est domus mea, ibi est domus eius: alibi non habet domum, sed ubique habet Deum.
(ed. Lambot 1950: 138-139)