Book 22
8. [...] Apud Carthaginem autem quis nouit praeter admodum paucissimos salutem, quae facta est Innocentio, ex aduocato uicariae praefecturae, ubi nos interfuimus et oculis aspeximus nostris? Venientes enim de transmarinis me et fratrem meum Alypium, nondum quidem clericos, sed iam deo seruientes, ut erat cum tota domo sua religiosissimus, ipse susceperat [...].
He suffered from what was probably a deeply embedded anal fistula.
Visitabant eum cotidie sancti uiri, episcopus tunc Vzalensis, beatae memoriae Saturninus, et presbyter Gulosus ac diaconi Carthaginensis ecclesiae [...]. Qui cum eum, sicut solebant, uespere uisitarent, rogauit eos miserabilibus lacrimis, ut mane dignarentur esse praesentes suo funeri potius quam dolori. [...] Consolati sunt eum illi et hortati, ut in Deo fideret eiusque uoluntatem uiriliter ferret. Inde ad orationem ingressi sumus; ubi nobis ex more genua figentibus atque incumbentibus terrae ille se ita proiecit, tamquam fuisset aliquo grauiter inpellente prostratus, et coepit orare [...].
Next day the surgeon who arrived found Innocentius to be healed.
(ed. Dombart - Kalb 1955, 816-818)