On Psalm 36, Sermon 2
20. [...] Sanctissimis fratribus atque collegis per uniuersam Africam, hoc est per prouinciam proconsularem, Numidiam, Mauritaniam, Byzacenam et Tripolim constitutis; sed et presbyteris et diaconis, uniuersis plebibus, in ueritate euangelii nobiscum militantibus. [...]
Qui recens ordinatus [...] presbyteros supra dictae plebis ad coniurationem impiae conspirationis impellens, hoc ab eis uelut precario iure postulauit, ut ad damnandos quattuor diaconos, uiros egregios, ac singularibus meritis adprobatos, Maximianum scilicet, Rogatianum, Donatum, itemque Salgamium. [...]
Decreuimus omnes sacerdotes Dei, praesente Spiritu Sancto, hunc eumdem Primianum, primo quod super uiuos episcopos alios subrogarit; quod incestos cum sanctorum communione miscuerit; quod presbyteros ad coniurationem ineundam constringere pertentarit; quod Fortunatum presbyterum in cloacam fecerit mitti, cum aegrotantibus baptismo succurrisset; quod communionem Demetrio presbytero pernegarit, ut cogeret filium abdicare; quod idem presbyter obiurgatus sit, quod episcopos hospitio suscepisset; quod supra dictus Primianus multitudinem miserit, quae christianorum domos euerteret; quod obsessi sint episcopi simul et clerici, et postea ab eius satellitibus lapidati; quod in basilica caesi sint seniores, quod indigne ferrent ad communionem Claudianistas admitti; quod innocentes clericos putauerit esse condemnandos. [...]
(ed. Dekkers - Fraipont 1956: 361-364)