XXIII
III, 1 Sed quia corporis mentio facta est, rectius id magis de corpore ecclesiae potest intellegi; in quo oculus, uelut pretiosum membrum, episcopus significatus agnoscitur, qui lumine mandati diuini totum corpus illuminat. De hoc ergo dictum recte intellegitur: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proice abs te; expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam, ut si forte huiusmodi oculus, id est episcopus, per prauam fidem et turpem conuersationem ecclesiae scandalum fuerit, eruendum eum esse, id est abiciendum a corpore ecclesiae praecipit, ne peccato ipsius reus populus teneatur. 2. Scriptum est enim quia modicum fermentum totam massam corrumpit. Et iterum: Auferte malum de uobis ipsis. In manu uero presbyter significatus intellegitur, qui si et ipse prauam fidem tenens aut non recte uiuens, scandalum Dei populo fecerit, abscidi eum Dominus iubet, id est abici, ne peccato ipsius ecclesia maculetur, cum ecclesia iuxta apostolum sancta et immaculata esse debeat, per Christum Dominum nostrum, qui est benedictus in saecula. Amen.
(ed. Lemarie 1974: 306-37)