Letter 3*
Gelasius Iusto et Probo episcopis.
Religionis probatur iniuria, si ea videantur admitti, que contra regulas et constituta videantur antiqua. Marcus siquidem presbiter monasterii, quod in fundo Luciano noscitur constitutum, petitorii nobis insinuatione deploravit, Romulum et Ticianum presbiteros multam adversus se vel adversus aecclesiae contumeliam commisisse; quos asserit, adhibito sibi Moderato, conductore domus regie, se ex ecclesia sacrosancto die pasce, cum ad processionem venisset, fuisse depulsum, et, effracto sacrario oratorii, ministeria supradicto conductori laico potius com misisse servanda, eiusque presbiteros monasterium depredatos. Et ideo inter supra dictos presbiteros omne, quod natum est, vestro iuditio determinetur ambiguum, quatinus servatis regulis et aecclesiasticis constitutis nichil permittatis audaciae, nichil arbitrio licere; sed que petitorio suggesta sunt universa rimantes, quod religioni et iusticie convenit censeatis. Sciatque frater et coepiscopus noster Lucerinus antistes, aut ita ad monasterium secundum consuetudinem se esse venturum, ut nichil in eisdem locis dampnum clerici valeant perpetrare, aut sibi a conventu eius loci noverit abstinendum.
(ed. Löwenfeld 1885: 2)