IX.43
In the aftermath of the great conflict in the nunnery of the Holy Cross in Poitiers, the nuns who revolted against their abbess were excommunicated by the metropolitan, Bishop Gundegysilus of Bordeaux.
Post haec Maroveus episcopus, cum diversa inproperia ab his audiret, Porcarium abbatem basilicae beati Helari ad Gundegysilum episcopum vel reliquos conprovincialis eius distinat, ut, data conmunione puellis, ad audientiam veniendi licentiam indulgere dignarentur. Sed nequaquam potuit obtenere. Childeberthus autem rex, cum assiduas de utraque parte, monasterii scilicet vel puellarum, quae egressae fuerant, molestias patiretur, Theutharium presbiterum ad dirimandas quaeremunias, quae inter easdem agebantur, distinat. Qui, provocatis Chrodieldem cum reliquis puellis ad audientiam, dixerunt: "Non venimus, quia a communione suspensae sumus. Si reconciliare merimur, tunc ad audientiam venire non differimus". Haec audiens ille, ad episcopos abiit. Cum que cum his de hac causa locutus fuisset, nullum effectum obtenere potuit de communione earum; et sic ad urbem Pectavam regressus est.
The account of Theutharius' mission ends here. It was, therefore, unsuccessful.
(ed. Krusch 1937: 474)