Letter 97 [inc. "Reversis Domino annuente"]
Domino sancto et beatissimo Patri Leoni Eusebius Mediolanensis episcopus.
1. Reversis, Domino annuente, fratribus nostris, quos ad Orientem fidei causa sollicite provida beatitudo vestra direxerat, decursisque litteris quas per eos tua sanctitas destinavit, omni exsultatione in Christo relevatus sum, quod effectum commissae sibi legationis eosdem reportasse vestra pagina designavit. Nec mirum quod Dominus noster Iesus Christus catholicae fidei, quam tenemus, maiestatis sua gratiam custodiamque praestiterit: quando vos idoneos cultus sui assertores in apostoli sui sede praesulem collocavit, qui et recta sentire de incarnationis Dominicae sacramento, et eadem potestis rectius custodire.
2. Admonitis ergo fratribus et coepiscopis meis, habitoque conventu, vestrarum formam tenuimus litterarum. Nam recensita epistola beatitudinis vestrae in sacerdotum Domini concilio, quam sanctus frater et coepiscopus noster Abundantius, et compresbyter meus Senator detulerant, agnitaque eorum narratione, sicut scripta vestra signaverant, (0946B) rerum gestarum ordine continuo requisita est recitataque epistola, quam fidei assertione plene digestam, ad Orientem dudum sanctitas vestra transmiserat, quae ad nos ex vestra admonitione, sancto fratre et coepiscopo nostro Ceretio mutuante pervenit. Claruit eam plena fidei simplicitate fulgere, prophetarum etiam assertionibus, evangelicis auctoritatibus, et apostolicae doctrinae testimoniis, nitore quodam lucis ac veritatis splendore radiare, omnibusque sensibus convenire, quos beatus Ambrosius. de incarnationis Dominicae mysterio suis libris Spiritu sancto excitatus inseruit.
In the following chapter Eusebius avers that the letter was accepted by the council and it is confirmed by the present letter with the appended signatures. The letter will be brought to the Pope by Bishop Cyriacus of Lodi.
The signatures are as follows: Bishops Eusebius of Milan, Faventius of Reggio, Majorian of Piacenza, Cyprian of Brescello, Quintus of Tortona, Crispinus of Pavia. After that there follows a signature:
Ego FLOREIUS presbyter, iussus a praesente sancto EULOGIO episcopo meo Ecclesiae Iporiensis, quia ipse propter infirmitatem subscribere non potest, subscripsi ad omnia supra scripta, eo consentiente, et Anathema dicente his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Then follows the signature of Bishop Maximus of Turin, and then:
Ego GRATUS presbyter, directus ab episcopo meo Euthasio Ecclesiae Augustanae, vice ipsius in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.
Then follow the signatures of Cyriacus of Lodi, Abundantius of Como who signs also in the name of absent Asinio, bishop of Chur, Paschasinus of Genoa, Pastor of Asti, Simplicianus of Novara, John of Cremona, Optatianus of Brescia, Justianus of Vercelli, Quintius of Albenga, Praestantius of Bergamo.
(Patrologia Latina 54, 945-950 = Ballerini 1753: 1080-1084)