Letter 91 [inc. "Cognita clementissimi"]
Leo the Great, though surprised that the Emperor convoked the council in such difficult circumstances which will certainly hinder many Western bishops to arrive at the council, will not oppose to the Emperor and will send his legates: Bishop Paschasinus of Lilybaeum, the Presbyter Boniface of Rome, and Bishop Julian of Cos.
[...] sed quia clementissimi principis eo affectu amplectimur voluntatem, ut huic dipositioni ipsius noluerimus obsistere, maxime cum magno desiderio a nobis hoc etiam ipse deposcas, fratrem et coepiscopum nostrum Paschasinum nobis probabilem virum de securiore provincia fecimus navigare: cui fratrem et compresbyterum nostrum Bonifacium de Urbe conjunximus; illos quoque eisdem sociantes, qui prius fuerant ordinati, ut participe in omnibus actionibus fratre et coepiscopo nostro Juliano, cujus fidem saepe probavimus, nostra vice utantur in futuro concilio. Neque enim illic ullis contentionum difficultatibus credimus laborandum, cum et ipse indicare dignatus sis, quod in suscipienda catholica fide et damnatione Eutychis atque Nestorii omnes orientales subscripserint sacerdotes. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.
(Patrologia Latina 54, 934-935 = Ballerini 1753: 1065-1066)