Letter 89 [inc. "Credebamus clementiam"]
Credebamus clementiam vestram id desiderio nostro posse praestare, ut praesenti necessitate respecta, differri ad opportunius tempus sacerdotalem synodum iuberetis: ut evocatis de cunctis provinciis sacerdotibus, vere possit esse universale concilium. Sed quia vos amore catholicae fidei congregationem nunc fieri voluistis, ne devoto obviare viderer arbitrio, fratrem et coepiscopum meum Paschasinum de ea provincia quae videtur esse securior evocatum, qui vicem praesentiae meae possit implere, direxi; Bonifacio fratre et compresbytero meo sociato, et his quos antea miseramus adiunctis, consortem illis fratrem quoque meum Iulianum addentes episcopum. [...] Data octavo kalendas Iulii, Adelfio viro clarissimo consule.
(Patrologia Latina 54, 930 = Ballerini 1753: 1060-1061)