Letter 86 [inc. "Quam gratum mihi"]
Leo the Great recalls friendship between himself and Julian and their common solicitude for the Church.
[...] Unde per fratres nostros Lucentium episcopum, et Basilium presbyterum, quos Constantinopolim indicaveramus nos esse missuros, debitum reddo colloquium, admonens ut studium diligentiae tuae eisdem in omnibus sociare digneris; ut reliquiae scandalorum, si quae adhuc supersunt, sagaciter auferantur. [...] Quid itaque legatis nostris injuctum atque commissum sit, ipsorum insinuatione cognosces, eum mihi atque illis impensurus affectum, ut quaecumque ipsis mandata sunt, dilectionis tuae studio et sollicitudine sociata, adjuvante Domino, perveniant ad eum quem optamus effectum. Data V idus Junii, Adelfio viro clarissimo consule.
(Patrologia Latina 54, 924-925 = Ballerini 1753: 1052-1053)