Letter 85 [inc. "Religiosam pietatis"]
1. Licet sperem dilectionem tuam ad omne opus bonum esse devotam, ut tamen efficacior tua fieri possit industria, necessarium et congruum fuit fratres meos Lucentium episcopum, et Basilium presbyterum, ut promisimus, destinare; quibus tua dilectio societur, ut nihil in his quae ad universalis Ecclesiae statum pertinent, aut dubie agatur aut segniter cum, residentibus vobis, quibus exsecutionem nostrae dispositionis iniunximus, ea possint agi cuncta moderatione, ut nec benevolentiae partes nec iustitiae negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus iudicium cogitetur. Quod ut recta observantia valeat custodiri, catholicae primitus fidei servetur integritas; et quia per omnia angusta et ardua via est, quae ducit ad vitam [Matt. 7:14]; neque in sinistram neque ad dexteram ab eius tramite devietur. Et quia evangelica et apostolica fides omnes expugnat errores, et ab uno latere Nestorium deiicit, ab alio Eutychen et participes eius elidit hanc regulam mementote servandam, ut quicumque in illa synodo, quae nomen synodi nec habere poterit nec meretur, et in qua malevolentiam suam Dioscorus, imperitiam autem Iuvenalis ostendit, dolent, ut dilectionis tuae relatione comperimus, se metu victos et terrore superatos ad consensum scelestissimi iudicii potuisse compelli, et communionem catholicam obtinere desiderant, satisfactioni eorum pax fraterna praestetur; ita ut non dubiis professionibus Eutychen cum suo dogmate, cumque consortibus suis anathematis exsecratione condemnent.
Further on, Leo recommends the cases of more serious offenders should be deferred.
3. De commonitorio vero, a clericis dilectionis tuae nobis oblato, necessarium non fuit epistolis quid videretur inserere cum sufficeret legatis cuncta committi, quorum sermone ex omnibus diligentius instrueris. Annitere itaque, frater charissime, ut quae Ecclesiae Dei congruunt, fideliter et efficaciter cum his fratribus, quos tantae rei idoneos auctores elegimus, exsequaris; praesertim cum ipsa vos causae ratio, spesque divini auxilii cohortentur, et clementissimorum principum tam sancta sit fides, tam religiosa devotio, ut in eis non solum Christianum, sed etiam sacerdotalem experiamur affectum. Qui utique pro ea pietate qua se esse Dei famulos gloriantur, omnes suggestiones vestras fidei catholicae profuturas, dignanter accipient, ut ipsorum quoque opere et pax Christiana reparari, et error impius possit aboleri. Ac si de aliquibus amplius fuerit deliberandum, celeriter ad nos relatio dirigatur: ut pertractata qualitate causarum, nostra, quid observari debeat, sollicitudo constituat. Data V idus Iunii, Adelfio viro clarissimo consule.
(Patrologia Latina 54, 921-922 = Ballerini 1753: 1048-1050)