Letter 71
Leo the Great writes to the archimandrites faithful to the late Bishop Flavian (who died in consequence of an attack at the Second Council of Ephesus in 449) that he was surprised that a new bishop of Constantinople, Anatolius had been elected as if nothing scandalous had ever happened.
[...] Ne ergo, quod inter longinquas regiones accidere solet, in nimias dilationes tenderet veritatis examen, fratres et coepiscopos nostros Abundium, et Asterium, sed et Basilium, et Senatorem presbyteros, probatissimos viros, ad piissimum principem cum sufficienti paternarum auctoritatum instructione direximus. Quos in omnibus, fratres charissimi, diligentia ac sollicitudine vestra cupimus adiuvari, ut impietas, quae caecis ausibus in exitialia abrupta processit, simplices quosque decipiendi ulterius non habeat potestatem; cum aptiore medicina etiam illis cupiamus per (0896B) correctionis remedia subveniri, qui aut imperitia sunt lapsi, aut terrore traducti. Et ideo vos, qui iustificamini per fidem, quia catholicam diligitis veritatem, et de singulari sacramento salutis humanae per Spiritum sanctum estis edocti, collaborate nobiscum, et quanta potestis devotione satagite ut, falsitate destructa et fidei soliditate defensa, secura per totum mundum Dei pace potiamur. Data XVI kal. Augusti, Valentiniano Augusto septies, et Avieno v. c. consulibus.
(Patrologia Latina 54, 895-896 = Ballerini 1753: 1012-1014)