Letter 69
Leo informs the Emperor that he would not accept the appointment of Anatolius for the see of Constantinople until
Anatolius makes the open confession of the faith as defined at the councils in Nicea (AD 325) and Ephesus (AD 431), the letter of Cyril of Alexandria and the Tome to Flavian.
2. Quia vero et nos et beati Patres nostri, quorum doctrinam et veneramur et sequimur, in unius fidei concordia sumus, sicut provinciarum omnium protestantur antistites, agat clementiae vestrae devotissima fides, ut quam primum ad nos Constantinopolitani episcopi, qualia debent, probati et catholici sacerdotis scripta perveniant, aperte scilicet atque dilucide protestantia quod si quis de incarnatione Verbi Dei aliud aliquid credat aut asserat, quam catholicorum omnium et mea professio protestatur, hunc a sua communione secernat, ut ei fraternam in Christo charitatem merito possimus impendere. Ut autem salubribus curis velocior pleniorque, auxiliante Domino per vestrae clementiae fidem praestetur effectus, ad pietatem vestram fratres et coepiscopos meos, Abundium et Asterium, sed et Basilium et Senatorem, presbyteros, quorum mihi devotio est probata, direxi, per quos, quae nostrae forma sit fidei, manifestatis instructionibus quas misimus possitis dignanter agnoscere: ut si Constantinopolitanus antistes in eamdem confessionem toto corde consentit, securi, ut dignum est, de ecclesiastica (0892B) pace laetemur, neque aliquid residere videatur ambiguum, unde superfluis forsitan suspicionibus laboremus. Sin vero aliqui a puritate nostrae fidei atque Patrum auctoritate dissentiunt, concilium universale intra Italiam, sicut synodus quae ob hanc causam Romae convenerat, mecum petiit, clementia vestra concedat: ut in unum convenientibus omnibus his qui aut ignorantia aut terrore prolapsi sunt, correctionis remediis consulatur, nec cuiquam ultra sit liberum ita Nicaenae synodi facere mentionem, ut eius inveniatur esse fidei contrarius: quoniam et universae Ecclesiae et vestro hoc imperio profuturum est, si unus Deus, una fides et unum sacramentum salutis humanae, una totius mundi confessione teneatur. Data decimo septimo kalendas Augusti, Valentiniano septies et Avieno v. c. consulibus.
(Patrologia Latina 54, 891-892 = Ballerini 1753: 1005-1008)