Canon 1
Vt etiam ad proximas sanguinis clerici cum testiomonio uadant.
De his quibus cura pro parentelae proximitate habere permittitur, ut ea cautela earum necessitates sustentent ut pietatis beneficia, quae eis sunt necessaria, a longius praebeant, ipsi uero, pro uisendis eis cum ingressi fuerint, celeri salutatione recurrant nec inibi faciant mansionem; qui tamen, cum ad earum uisitationem pergunt, testem solacii sui fide et aetate probatum adhibeant secum. Si quis haec a nobis statuta contempserit, si clericus est, loci sui dignitate priuetur, sin uero religiosus uel monachus, in cella monasterii reclusus paenitentiae lamentis incumbat, ubi singulari afflictione panis et aquae uictum ex abbatis ordinatione percipiat.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1984: 272-273)