The conditions of restoring the communion with Priscillianist bishops are related.
Sane Vegetinum solum cum Paterno communicare decrevimus; Symphosius autem senex religiosus, qui quod egerit supra scribimus, in ecclesia sua consistat, circumspectior circa eos, quos ei reddemus, futurus; inde expectabit communionem, unde prius spem futurae pacis acceperat. Quod observandum etiam Dictinio et Anterio esse decrevimus. Constituimus autem, priusquam illis per Papam vel per sanctum Simplicianum communio reddatur, non episcopos, non presbyteros, non diaconos ab illis ordinandos; ut sciamus, si vel nunc sciant, sub conditione remissi tamdem synodicae sententiae praestare reverentiam.
(ed. Vives 1963: 32-33)