Canon 2
Hoc etiam pro aedificatione omnium ecclesiarum et pro utelitate totius populi nobis placuit, ut non solum in ciuitatibus, sed etiam in omnibus parrociis uerbum faciendi daremus presbyteris potestatem, ita ut, si presbyter aliqua infirmitate prohibente per se ipsum non potuerit praedicare, sanctorum patrum homiliae a diaconibus recitentur; si enim digni sunt diaconi, quod Christus in euangelio locutus est, legere, quare indigni iudicentur sanctorum patrum expositiones publice recitare?
(ed. de Clercq 1963: 78-79)