Antony is born in Noricum in the city Valeria. His parents die when he is eigth and he is raised by his paternal uncle, Constantius, bishop of Lauriacum. In the time of the disastrous invasion of Pannonia by Franks, Heruls, and Saxons, Constantius dies.
15. Post cuius resolutionem Antonium nostrum famuli ad Italiae partes, quibus caelitus fuerat deputatus, Christo duce perducunt. principe loco Tellinae vallis, quae id sortita est vocabuli, limen ingreditur; quam montium ex utroque latere brachiis fabricata naturae ditat amoenitas et de verticibus fecundis amnium plebe locupletat uber solum, quod avaris respondet iuxta desideria inmoderata cultoribus, non tamen ita aristis praegravidum aut dotatum pascuis aut arbustis conpositum aut fluminibus laetum, ut non ei plus supervenientis personae gratia praestaret quam ipsius originis variata et distincta formositas. 16. illic Mario presbytero, qui spiritibus inmundis dominabatur, adiunctus est: quia haec est rerum condicio, ut novi hominis mores divulget inventa sodalitas, et qui ignoratur per originem, similium clarescat affectu. deprehenditur mens secreta per socios, et cui non licet ad liquidum supervenientis aestimare conscientiam conceditur, ut de suis deprehendat externos. 17. nam cum eum beatus Marius illis oculis, quibus mentes videntur, inspiceret et interioris decorem hominis absconditis percontaretur optutibus, voluit eum clericorum sociare collegio et inter ecclesiasticos coetus praestantem meritis dedicare personam. sed fugit honorem velut veneni poculum, qui semper potentiam credidit subiacere et servire patienter praetulit regali dominatui.
(ed. Vogel 1885: 187)