Chapter 4
Eodem itaque tempore in ecclesia Hipponiensi catholica Valerius sanctus episcopatum gerebat.Qui cum flagitante ecclesiastica necessitate de providendo et ordinando presbytero civitati plebem Dei adloqueretur et exhortaretur, iam scientes catholici sancti Augustini propositum et doctrinam, manu iniecta, quoniam et idem in populo securus et ignarus quid futurum esset adstabat - solebat autem laicus, ut nobis dicebat, ab eis tantum ecclesiis, quae non haberent episcopos, suam abstinere praesentiam -; eum ergo tenuerunt et, ut in talibus consuetum est, episcopo ordinandum intulerunt, omnibus id uno consensu et desiderio fieri perfici que petentibus magno que studio et clamore flagitantibus, ubertim eo flente; nonnullis quidem lacrimas eius, ut nobis ipse retulit, tunc superbe interpretantibus et tamquam eum consolantibus ac dicentibus quia et locus presbyterii, licet ipse maiori dignus esset, propinquaret tamen episcopatui; cum ille homo Dei, ut nobis retulit, et maiori consideratione intellegeret et gemeret, quam multa et magna suae vitae pericula de regimine et gubernatione ecclesiae inpendere iam ac provenire speraret, atque ideo fleret. Et eorum, ut voluerunt, completum est desiderium.
(ed. A.A.R. Bastiaensen 1975: 138-140)