Sermon 355
2. [...] Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum ad episcopatum perueni. Non adtuli aliquid, non ueni ad hanc ecclesiam, nisi cum his indumentis quibus illo tempore uestiebar. Et quia hoc disponebam, esse in monasterio cum fratribus, cognito instituto et uoluntate mea, beatae memoriae senex Valerius dedit mihi hortum illum, in quo est nunc monasterium. Coepi boni propositi fratres colligere, compauperes meos, nihil habentes, sicut habebam, et imitantes me: ut quomodo ego tenuem paupertatulam meam uendidi et pauperibus erogaui, sic facerent et illi qui mecum esse uoluissent, ut de communi uiueremus. [...]
(ed. Lambot 1950: 125)