Book 3
50. [...] Subito post paucos dies iter agenti Possidio alius Crispinus eius presbyter et ut perhibetur propinquus tetendit insidias armatorum, in quas paene iam noster inciderat. [...]
51. Haec posteaquam nota facta sunt in oppido Calamensi, expectabatur Crispinus uester episcopus quemadmodum in suum presbyterum uindicaret. [...]
52. [...] Verum haec uidelicet non perferuntur ad uestros, cum Crispinus maluerit Carthaginem pergere, propria pertinacia superari, mansuetudinis episcopalis intercessione mitissimam in se prolatam recusare sententiam, appellare ad eius filios, cuius lege se inretitum
uidebat, excitare uniuersae parti Donati, quod solus perpeti nec uolebat nec cogebatur, quam unius sui presbyteri audacissimum et inuidiosissimum facinus sola degradatione punire.
(ed. Petschenig 1909: 457-459)