Book 3
44. [...] De Splendonio uero, quem diaconum in catholica damnatum et a se rebaptizatum presbyterum fecit, cuius in Gallia damnationem ad nos a fratribus missam collega noster Fortunatus ibidem apud Constantinam publice legendam proposuit et quem postea idem Petilianus horrendas eius insidias expertus abiecit, de hoc ergo Splendonio quando non potuit commoneri, quemadmodum mali et in catholica degradentur? [...]
(ed. Petschenig 1909: 198)