Letter 36
Dilectissimo et desiderantissimo fratri et conpresbytero Casulano Augustinus in domino salutem.
1. Nescio, unde sit factum, ut primis tuis litteris meas non redderem; non tamen tui contemptu id fecisse me scio; nam
et studiis tuis et ipso sermone delector teque in ista aetate iuuenali proficere in uerbo dei et abundare ad aedificationem
ecclesiae et opto et exhortor. Nunc uero scriptis tuis alteris sumptis, quibus tibi tandem aliquando responderi iure caritatis, in qua unum sumus, fraterno et aequissimo flagitas, differendum tuae dilectionis ulterius desiderium non putaui et inter artissimas occupationes meas suscepi isto me apud te debito absoluere.
3. [...] sed eo quo te mihi in tuis epistulis ostendis ingenio, quod in te donum dei admodum diligo ...
A long discussion about the facultative character of fasting on Saturdays follows.
32. [...] Quapropter si consilio meo, praesertim quia in hac causa plus forte, quam satis fuit, te petente atque urguente locutus sum, libenter adquiescis, episcopo tuo in hac re noli resistere et, quod facit ipse, sine ullo scrupulo uel disceptatione sectare.
(ed. Goldbacher 1898: 31-32. 62)