Book 14
24. [...] Presbyter fuit quidam Restitutus nomine in paroecia Calamensis ecclesiae. Quando ei placebat (rogabatur autem ut hoc faceret ab
eis, qui rem mirabilem coram scire cupiebant), ad imitatas quasi lamentantis cuiuslibet hominis uoces ita se auferebat a sensibus et iacebat simillimus mortuo, ut non solum uellicantes atque pungentes minime sentiret, sed aliquando etiam igne ureretur admoto sine ullo doloris sensu nisi postmodum ex uulnere. [...]
(ed. Dombart - Kalb 1955, 447-448)