Canon 14
Vt qui Domino canent atque sacrificant, post se semper habeant adiutoria constituta.
"Vae" illud diuini oraculi momentis singulis praecauentes quo scribitur: "Vae soli, quia cum ceciderit non habet subleuantem" (Eccl 4:10), summopere curandum nobis est, et cauendum ne horis illis atque temporibus quibus Domino psallitur uel sacrificatur, unicuique diuinis singulariter officiis insistenti perniciosa passio uel corporis quaelibet ualitudo occurrat quae aut corpus subito subrui faciat aut mentem alienatione uel terrore confundat. Pro huiusmodi ergo casibus praecauendis necessarium duximus instituere ut, ubi temporis uel loci siue cleri copia suffragatur, habeat semper quiquis ille canens Deo atque sacrificans post se uicini solaminis adiutorem, ut si aliquo casu ille qui officia impleturus accedit, turbatus fuerit uel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui eius uicem exsequatur intrepidus.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 123-124)