[Titulum secundum cod. M] I. De disciplina et ordinationibus clericorum atque pontificum.
[Titulum secundum cod. A] I. De bigamis et internuptis.
[Titulum secundum cod. R] I. De begamis et internuptarum maritis.
[Titulum secundum coll. Hispanam] I. De digamis clericis ut non ministrent.
In primo id placuit, ut canones et statuta patrum per ordinem legerentur; quibus lectis placuit de bigamis aut internuptarum maritis, quanquam aliud patrum statuta decreuerint, ut qui hucusque ordinati sunt, habita miseratione, presbyterii uel diaconatus nomen tantum obtineant; officium uero presbyteri consecrandi et ministrandi huiusmodi diacones non praesumant.
(ed. Munier 1963: 193, 220, 221, 223)