Canon 3
Vt in una prouincia diuersitas officiorum non teneatur.
De his qui contra Apostolorum uoluntatem circumferuntur omni uento doctrinae, placuit huic sancto concilio ut metropolitanae sedis auctoritate coacti uniuscuiusque prouinciae pontifices rectoresque ecclesiarum unum eundemque in psallendo teneant modum quem in metropolitana sede cognouerint institutum, nec aliqua diuersitate cuiusque ordinis uel officii a metropolitana se patiantur sede disiungi. Sic enim iustum est ut inde unusquisque sumat regulas magisterii, unde honoris consecrationem accepit, ut iuxta Maiorum decreta sedes quae unicuique sacerdotalis mater est dignitatis, sit et ecclesiasticae magistra rationis. Abbatibus sane indultis officiis quae iuxta uoluntatem sui episcopi regulariter illis implenda sunt, cetera officia publica, id est uesperam, matutinum siue missam, aliter quam in principali ecclesia celebrare non liceat. Quisquis autem horum decretorum uiolator exstiterit, sex mensibus communione priuatus apud metropolitanum sub paenitentiae censura permaneat corrigendus, qualiter apud illum et praeteritae transgressionis culpam lacrimis diluat, et necessariam officiorum doctrinam studiose addiscat. Sub ista ergo regula disciplinae non solum metropolitanus totius suae prouinciae pontifices uel sacerdotes astringat, sed etiam ceteri episcopi subiectos sibi ecclesiarum rectores his obtemperare institutionibus cogant.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 101-103)