Canon 10
De damnatione filiorum qui ex sacerdotibus et ministris geniti comprobantur.
Cum multae super incontinentiam ordinis clericorum usque hactenus emanauerint sententiae Patrum et nullatenus ipsorum formari quiuerit correctio morum, usque adeo sententiam iudicantium protraxere commissa culparum, ut non tantum ferretur ultio in auctoribus scelerum, uerum et in progenie damnatorum. Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps uel ex ancillae uel ex ingenuae detestando connubio in honore constituti filio procrearint, illi quidem ex quibus geniti probabuntur, canonica censura damnentur; proles autem tali nata pollutione non solum parentum hereditatem nusquam accipient, sed etiam in seruitutem eius ecclesiae de cuius sacerdotis uel ministri ignominia nati sunt, iure perenni manebunt.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1992: 503-504)