Letter 93
47. [...] Si autem hoc dementissimum est uel sentire uel dicere, iam tuae prudentiae est considerare, quare post Iohannem Paulus apostolus baptizauerit. Si enim post aequalem, omnes post uos baptizare debetis; si post maiorem, debes et tu post Rogatum; si post minorem, debuit post te Rogatus, cum presbyter baptizasses. Si autem baptismus, qui nunc datur, ideo pariter ualet in eis, quibus datur, quamuis sint inparis meriti, per quos datur, quia Christi est, non eorum, a quibus ministratur, puto [...].
(ed. Goldbacher 1898: 489)