119. Sane dare baptismum non diaconibus, non clericis, non quibuscumque licere nisi sacerdotibus solis, dicente Domino discipulis tantum: Sicut misit me Pater, et ego mitto uos. Et item ad discipulos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Patet ergo solis sacerdotibus dare baptisma esse permissum. Cuius rei ministerium absque episcopo, uel presbytero, nec diaconibus est concessum, nisi, illis longe positis, ultima necessitas uel langoris, uel periculi cogat. Quod clericis et fidelibus laicis fieri utcumque conceditur, ut nullus e saeculo sine uitali remedio transisse uideatur.
(ed. Yarza Urquiola 2007: 416)