Canon 6
De presbyteris vel diaconibus ab uno episcopo non deponendis.
Sexta actione conperimus Fragitanum, Cordobensis ecclesiae presbyterem, a pontifice suo iniuste olim deiectum et innocentem exilio condemnatum, quem rursus ordini suo restituentes id denuo adversus praesumptionem nostram decrevimus, ut iuxta priscorum patrum synodalem sententiam nullus nostrum sine concilii examine deiciendum quemlibet presbyterem vel diaconum audeat; nam multi sunt qui indiscussis potestate tyrannica non auctoritate canonica damnat, et sicut nonullos gratiae favore sublimant ita quosdam odio invidiaque permoti humiliant et ad levem opinionis auram condemnant, quorum crimen non adprobant. Episcopus enim presbyteris ac ministris solus honorem dare potest, auferre solus non potest. Si enim hii qui in saeculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt in servitutis nexu non revolvuntur nisi publice apud praetores tribunali foro fuerint accusati, quanto magis hii qui divinis altaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur? Qui profecto nec ab uno damnari nec uno iudicante poterunt honoris suis privilegiis exui, sed praesentati synodali iudicio, quod canon de illis praeceperit, definiri.
(ed. Vives 1963: 166-167)