8.5
The late Bishop Nicetius' testament is opened and read publicly.
Presbiter quoque basilicae tumens felle, quod nihil loco ille in quo sepultus fuerat reliquisset, ait: 'Agebant semper plerique, stolidum fuisse Nicetium; nunc ad liquidum verum esse patet, cum nihil basilicae in qua tumulatus est delegavit'. Sequenti autem nocte apparuit presbitero cum duobus episcopis, id est Iusto atque Eucherio, in veste folgend, dicens ad eos: 'Hic presbiter, sanctissimi fratres, blasphemiis me obruit, dicens, quia nihil facultatis scripserim templo huic quo requiesco; et nescit, quia quidquid pretiosius habui ibidem dereliqui, id est glebam corporis mei'. At illi dixerunt: 'Iniuste fecit, ut detraheret servo Dei'. Conversusque sanctos ad presbiterum, pugnis palmisque guttur eius inlisit, dicens: 'Peccator conterendae, desine stulte loqui!' Expergefactus antem presbiter, tumefactis faucibus, ita doloribus coartatur, ut ipsas quoque salivas oris cum labore possit maximo degluttire. Unde factum est, ut per dies 40 lectulo decubans graviter cruciaretur; sed invocato confessoris nomine, sanitati redditus, numquam ausus est ea verba quae prius praesumpserat garrulare.
(ed. Krusch 1885: 245)