Letter 64
Domino dilectissimo fratri et conpresbytero Quintiano Augustinus in Domino salutem.
[...]
2. Manifestum est quidem, quod, si ad nos uenires uenerabili episcopo Aurelio non communicans, nec apud nos posses communicare; sed ea caritate nos faceremus, qua et illum facere non dubitamus. Nec ideo tamen onerosus nobis esset aduentus tuus, quia et te oportet aequo animo facere pro ecclesiae disciplina praesertim salua conscientia, quam tu nosti et Deus. Neque enim et ille, si causam tuam discutiendam distulit, odio tuo fecit et non necessitatibus suis, quas tu si ita nosses, quem ad modum tuam nosti, nec mirareris
nec contristareris. Quod etiam de nostris petimus credas, quia similiter eas non potes nosse. Sunt autem maiores nobis et auctoritate digniores et loco uiciniores episcopi, per quos facilius possitis ad curam uestram pertinentes ecclesiae causas exequi. Nec ego tamen tacui apud uenerabilem et debita mihi pro eius meritis honorificentia suscipiendum fratrem et collegam meum senem Aurelium tribulationem uestram et querimoniam litterarum uestrarum, sed per exemplum epistulae tuae innocentiam tuam ei perferre curaui. Litteras autem tuas uel pridie uel ante biduum natalis domini accepi, quando illum insinuasti ad ecclesiam Badesilitanam uenturum, a qua timetis dei plebem conturbari atque corrumpi. [...]
3.Verum tamen, quod tibi uni dico, qui mihi scripsisti, per te ipsum perueniat ad eos, quibus opus est dici. Vos ipsi prius nolite in scandalum mittere ecclesiam legendo in populis scripturas, quas canon ecclesiasticus non recepit; his enim haeretici et maxime Manichaei solent inperitas mentes euertere, quos in campo uestro libenter latitare audio. Miror ergo prudentiam tuam, quod me admonueris, ut iubeam non recipi eos, qui ad nos a uobis ad monasterium ueniunt, ut, quod statutum est a nobis in concilio, permaneret, et tu non
memineris in concilio institutum, quae sint scripturae canonicae, quae in populo dei legi debeant. Recense ergo concilium et omnia, quae ibi legeris, commenda memoriae; et ibi etiam inuenies de solis clericis fuisse statutum, non etiam de laicis, ut undecumque uenientes non recipiantur in monasterium, non quia monasterii facta mentio est, sed quia sic institutum est, ut clericum alienum nemo suscipiat. Recenti autem concilio statutum est, ut de aliquo monasterio qui recesserint uel proiecti fuerint, non fiant alibi clerici aut praepositi monasteriorum. Si ergo de Priuatione te aliquid mouit, scias eum a nobis nondum esse susceptum in monasterium; sed causam ipsius ad senem Aurelium misi, ut, quod de illo statuerit, hoc faciam. [...]
(ed. Goldbacher 1898: 229-231)