8.2
Aetate quoque iam tricinaria praesbiterii honore praeditus, nequaquam se a labore operis, quod prius gessit, abstenebat, sed semper manibus propriis operabatur cum famulis, ut apostoli praecepta compleret, dicentis: Laborate manibus [propriis], ut habeatis, unde tribuere necessitatem patientibus. Illud omnino studebat, ut omnes pueros, qui in domo eius nascebantur, ut primum vagitum infantiae relinquentes loqui coepissent, statim litteris doceret ac psalmis imbueret; scilicet ut, cum ad implendum cursum oratorium fuisset ingressus, tale iungeretur psallentium, ut tam antephonis quam meditationibus diversis, ut devotio flagitabat animi, possit implere. Castitatem enim non modo hic custodiens, verum etiam custodiendi gratiam aliis iugiter praedicabat et a polluto tactu et verbis obscenis ut desisterent edocebat.
(ed. Krusch 1885: 242)