XII.3.19
FLAVIUS GLORIOSUS ERVIGIUS REX.
Ne Iudei administratorio usu sub ordine vilicorum atque actorum christianam familiam regere audeant; et de damnis eorum, qui his talia ordinanda iniunxerint.
Si quis Iudeorum a quolibet ex laicis commissam curam vel potestatem supra christianos acceperit, id est, ut christianis familiis presit, quicquid administrationis sue cura visus fuerit inperare, totum fisco adplicare debebit; ita ut ipsi, qui hanc administrandi susceperint curam, et C flagella decalvati suscipiant et medietatem rei sue fisco sociandam amittant. Sane si episcopi vel quislibet ex sacerdotibus vel
ministris, clericis quoque vel monachis, administrationem ecclesiastice rei illis supra christianos explendam iniunxerint, quantum id ipsud fuerit, quod inperandum eis preceperint, tantum de bonis proprietatis sue fisco nostro adplicandum amittant. Quod si rebus expoliatus extiterit, exilio subiacebit, quo, diutinis detritus penitentie damnis, discat quam sit inpium infidos fidelibus preponere christianis.
(ed. Zeumer 1902: 448)