Canon 3
De exequiis morientis episcopi.
Ea quae competunt honestati contingit saepe quorundam desidia non impleri. Proinde, quia notum quae dignitas in exsequiis morientis episcopi ex canonibus conseruetur traditione moris antiqui, hoc tantum adicimus, ut si quis sacerdotum secundum statuta Valletani concilii ad humanda decedentis episcopi membra uenire commonitus pigra uoluntate distulerit, appellantibus clericis obeuntis episcopi apud synodum siue apud metropolitanum episcopum tempore anni unius nec faciendi missam nec communicandi habeat omnino licentiam. Presbyteres autem siue ceteri clerici quibus maior honoris locus apud eandem ecclesiam fuerit cuius sacerdos obierit, si omni sollicitudine pro exsequiis aut iam mortui aut continuo antestitis morituri ad commonendum tardi inueniantur, aut per quamcumque molestiam animi id neglegere comprobentur, totius anni spatio ad poenitentiam in monasteriis deputentur.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1992: 349-350)