Letter 175
1. [...] Conpresbyter noster Orosius nobis litteras sanctorum fratrum et consacerdotum nostrorum dedit, Herotis et Lazari, quorum formam his constituimus esse subdendam. His ergo lectis Pelagium et Caelestium auctores nefarii prorsus et ab omnibus nobis anathemandi erroris aduertimus. Unde factum est, ut recensendum peteremus, quid ante ferme quinquennium super Caelestii nomine hic apud ecclesiam Carthaginensem fuerit agitatum. quo recitato, sicut ex subditis aduertere poterit sanctitas tua, quamuis iudicatio manifesta constaret, quia illo tempore episcopali iudicio excisum hoc tantum uulnus ab ecclesia uideretur, nihilo minus tamen id communi deliberatione censuimus, ut huius modi persuasionis auctores, quamuis et ad presbyterium idem Caelestius postea peruenisse dicatur, nisi haec apertissime anathemauerint, ipsos anathemari oporteat, ut, si ipsorum non potuerit, saltem eorum, qui ab eis decepti sunt uel decipi possunt, cognita sententia, quae in eos lata est, sanitas procuretur.
(ed. Goldbacher 1904: 653-655)