Letter 12*
3. Unde etiam factum est, ut aduersus sanctae memoriae Leontium presbyterum non doctrinae sed iustitiae naturalis
mouerer affectu et aduersus illam quae sanctitatis tuae iudicio discussa est quaestionem, in qua uisus mihi est non
recta sentire, pugnacissime decertarem moxque eius aemulatione succensus et famam tuae sanctitatis admirans et
amore agnoscendae aestuans ueritatis illa conscriberem, in quibus multa damnata, pauca laudata sunt; et tamen diuino
ut reor iudicio omnia, ut uel scriberem uel reprehensibiliter scriberem, gesta sunt.
(ed. Divjak 1981)