Canon 9
Ut per singulos annos a metropolitano episcopo Pascha pronuntietur.
Placuit ut postquam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinata illud omnimodis observetur, ut superventurum ipsius anni Pascha, quoto Kalendarum die vel quota luna debet suscipi, a metropolitano episcopo nuntietur; quod ceteri episcopi vel reliquus clerus breviculo subnotantes unusquisque in sua ecclesia, adveniente Natalis Domini die, adstanti populo post lectionem evangelicam nuntiet, ut introitum Quadragesimae nullus ignoret, in cuius principium convenientes in unum vicinae ecclesiae per triduum cum psalmis per sanctorum basilicas ambulantes celebrent letanias. Tertio autem die, celebratis hora nona sive decima missis, dimisso populo praecipiant Quadragesimae servare ieiunia, et mediante Quadragesima ex diebus viginti baptizandos infantes ad exorcismi purgationem offerre.
(ed. Barlowe 1950: 121-122)