I. Ut episcopus ambulet per dioecesim suam, et ante viginti dies Paschae catechumeni doceantur symbolum.
Placuit omnibus episcopis atque convenit ut per singulas ecclesias episcopi per dioeceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant vel missarum, et quaecumque officia in ecclesia peraguntur. Et si recte quidem invenerint, Deo gratias; sin autem minime, docere debeant ignaros, et hoc modis omnibus praecipere, ut, sicut antiqui canones iubent, ante dies viginti baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni currant, in quibus viginti diebus omnino catechumeni symbolum, quod est Credo in Deum Patrem omnipotentem, specialiter doceantur. Postquam ergo haec suos clericos discusserint vel docuerint episcopi, alia die convocata plebe ipsius ecclesiae doceant illos, ut errores fugiant idolorum vel diversa crimina, id est homicidium, adulterium, periurium, falsum testimonium et reliqua peccata mortifera, aut quod nolunt sibi fieri non faciant alteri, et ut credant resurrectionem omnium hominum et diem iudicii, in quo unusquisque secundum sua opera recepturus est. Et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam.
(ed. Barlowe 1950: 118-119)