XXVI
DOMINO MEO BRAULIONI EPISCOPO, EMILIANUS PECCATOR
Quod obsequio uel cordis affectu domino meo gratias referam pro benignitatis et gratie uestre beneficio, quo meam pusillitatem et admonere libenter et salutari consilio instruere dignaris, quia uerbis explere nequeo, Deum uobis retributorem uotis omnibus et obsecratione deposco, postulans tuam domini mei potestatem ut que peculiariter eloqu<i>s admones, tuis meritis et orationibus aput Deum in me perficienda obtinere digneris, ut merear benedictionibus uestris it consequi, quod et Deo nostro et uestris animis placitum esse possit.
Pro libro autem quem inquisitione mea inuentum dirigendum uestre beatitudini precepistis, testis est mihi Deus quia omni intentione quesiui, ut potui, et quando alibi inuenire non ualui, filio uestro, domno nostro, suggessi et ipse inter libros suos inquirere iussit; sed omnino iste codex inueniri non potuit, nam et pro libris Laurenti solliciti fuimus, sed, quia illo tempore res, sicut nostis, in dispersionem uenit, nihil inde inuestigare potuimus.
Mei uero famulatus reuerenter reddens officium, idemque me uestre mentis arcano fobendum tuendumquem committo et satis humiliter obsecro ut, quotiens sese occasio prebet, uestris de felicitate propria merear eloquiis informari.
(ed. Riesco Terrero 1975: 124)