XIV
DOMINO MEO FRUNIMIANO PRESBITERO ET ABBATI, BRAULIO
Membrana nec nobis sufficiunt et ideo ad dirigendum uobis deficiunt; sed pretium direximus, unde si iusseritis conparare possitis. Istum Apostoli commentarium, quem direximus, diligenter legite prius et in ordine constituite et, quia diuersorum opiniones etiam ad aurem habet conscribtas, unumquodque, ut fidei catholicae congruum esse prespicitis et ordo se afferet, in corpore contexite et ita diligenter conscribite, ut per singula capita conmenta sequantur et non per paginas diuisum ipsut opus abeatur sicut stut est, ut iterum nos de uobis debeamus nobis retra<n>scribere.
Tu autem, domine, more tuo ea que obtime nosti a nobis petis scire, ut, dum humilitatem tuam insinuas, nostram nescientiam probas. Set queso ut, si quid in hoc neclegenter dixero, ad te respiciat causa, quia ultra iubes quaerere quam dedisti et magis uis exigere quam informasti. Consulis enim utrum sexta feria Pasce per lectiones singulas Amen respondi debeat uel consueto modo decantari Gloria, quod neque aput nos fit, neque ubicumque fieri uidimus, nec aput prestantissime memorie domnum meum Isidorum, denique nec Toleto quidem uel Gerunda. Rome autem, ut aiunt, nullum eo die celebratur officium, [...].
Braulio gives different theological interpretations of the Roman custom.
Ecce que sensi, citatim, ut occurrit, quanta potui breuitate suggessi. Uestrum est inde, si quid melius probaueritis, eligere adque, si qua offenderint, uestro iudicio aut corrigi aut amputari.
De uestiendo autem altari seu uela mittenda hoc usus abet eglesiarum, ut iam declinante in uesperam die ornetur eclesia et lumen uerum ab inferis resurgens cum adparatu suscipiatur quo et ille uirgines, qui lampades suas coabrauerunt, in resurrectionis ilaritate sponsi prestolarunt aduentum. Unde ipsa nocte eo usque celebrantur festa, quoadusque nox transeat media, qua ora et nos credimus resurrecturos et Dominum uibos et mortuos iudicaturum; hoc enim sequetur in membris quod precessit in capite. [...]
Follow the final salutations.
(ed. Riesco Terrero 1975, 90, 92)