Book IV 57.1-7
1. Petrus. Quidnam ergo esse poterit, quod mortuorum ualeat animabus prodesse?
2. Gregorius. Si culpae post mortem insolubiles non sunt, multum solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiae salutaris adiuuare, ita ut hoc nonnunquam ipsae defunctorum animae uideantur expetere.
3. Nam praedictus Felix episcopus a quodam uenerabilis uitae presbitero qui usque ante biennium uixit et in diocesi Centumcellensis urbis habitauit atque ecclesiae beati Iohannis, quae in loco qui Tauriana dicitur sita est, praeerat, cognouisse se adserit quod isdem presbiter in eodem loco, in quo aquae calidae uapores nimios faciunt, quotiens necessitas corporis exigebat, lauari consueuerat.
4. Vbi dum die quadam fuisset ingressus, inuenit quemdam incognitum uirum ad suum obsequium praeparatum, qui sibi de pedibus calciamenta abstraheret, uestimenta susciperet, exeunti e caloribus sabana praeberet, atque omne ministerium cum magno famulatu perageret.
5. Cumque hoc saepius fieret, isdem presbiter die quodam ad balnea iturus intra semetipsum cogitans, dixit: 'Viro illi, qui mihi solet tam deuotissime ad lauandum obsequi, ingratus apparere non debeo, sed aliquid me necesse est ei pro munere portare'. Tunc duas secum oblationum coronas detulit. Qui mox ut peruenit ad locum, hominem inuenit atque ex more eius obsequio in omnibus usus est. Lauit itaque, et cum iam uestitus uoluisset egredi, hoc quod se cum detulerat obsequenti sibi uiro pro benedictione obtulit, petens ut benigne susciperet, quod ei caritatis gratia offerret.
6. Cui ille moerens adflictusque respondit: 'Mihi ista quare das, pater? Iste panis sanctus est; ego hunc manducare non possum. Me etenim quem uides, aliquando loci huius dominus fui, sed pro culpis meis hic post mortem deputatus sum. Si autem mihi praestare uis, omnipotenti Deo pro me offer hunc panem, ut pro peccatis meis interuenias. Et tunc exauditum te esse cognosces, cum hic ad lauandum ueneris et me minime inueneris'. In quibus uerbis disparuit, et is qui esse homo uidebatur, euanescendo innotuit quia spiritus fuit.
7. Isdem uero presbiter ebdomade continua se pro eo in lacrimis adflixit, salutarem hostiam cotidie obtulit, et reuersus post ad balneum, eum iam minime inuenit. Qua ex re quantum prosit animabus immolatio sacrae oblationis ostenditur, quando hanc et ipsi mortuorum spiritus a uiuentibus petunt, et signa indicant quibus per eam absoluti uideantur.
(ed. de Vogüé 1980: 184-188)