IV 32.3-4
"Man of God" Reparatus is lying on his deathbed surrounded by family and other people.
3. Qui reuersus ait: "Citius ad ecclesiam beati Laurentii martyris, quae ex nomine conditoris Damasi uocatur, puerum mittite, et quid de Tiburtio presbitero agatur uideat et renuntiare festinet". Qui uidelicet tunc Tiburtius carnalibus desideriis subiacere ferebatur, cuius adhuc uitae morumque bene quoque Florentius eius nunc ecclesiae presbiter meminit.
4. Cum uero puer pergeret, narrauit isdem Reparatus, qui ad se reuersus fuerat, quid de illo ubi ductus fuerat agnouit, dicens: "Paratus fuerat rogus ingens. Deductus autem Tiburtius presbiter in eo est superpositus atque subposito igne concrematus".
(ed. de Vogüé 1980: 106-108)