Canon 2
Hoc etiam placuit, ut episcopo ab hoc saeculo, iubente Domino, arcessito clerici ab omni omnino supellectili uel quaecumque in domo ecclesiae uel episcopi in libris, in speciebus, utensilibus, uasculis, frugibus, gregibus, animalibus, uel omni omnino re, rapaces manus abstineant et nihil latronum more diripiant. Qui, si nec canonum auctoritate cohibiti fuerint, omnia quae peruaserint, metropolitani uel omnium comprouincialium sacerdotum districtione coacti, in pristinum statum redintegrare cogantur, ut nihil antestiti uel dispensatori futuro necessariorum sub hac iusta constitutione depereat. Quod ut confidentius iustitia manente seruetur, secundum Regiensis synodi constituta episcopo a corpore recedente uicinior illi accedat episcopus, qui ex more exsequiis celebratis, statim ecclesiae ipsius curam districtissime gerat, ne quid ante ordinationem futuri pontificis inhiantium clericorum subuersioni uel direptioni iam liceat, ita ut de repertis omnibus inspectior censitio discriptioque fidelissima, si fieri potest, infra octauas defuncti sub diligentia praesenti episcopi peragatur; dehinc ad metropolitani notitiam habita ordinatio uel discriptio deferatur, ut eius electione talis persona ordinandae domus ecclesiasticae procuretur quae ualeat, consueta clericis stipendia dispensata, creditarum sibi rerum, si forsitan tarditas in episcopo ordinando successerit, metropolitano congruis temporibus reddere rationem, ut sub hac salubri constitutione clerici stipendiis suis omnino contenti labores non diripiant episcopi decidentis, et ad uacuam ecclesiae domum futurus pontifex non sine dolore succedat, sed magis de praecessoris sui dimisso possit et ipse gaudere et aliis ministrare.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1984: 315-317)