Presbyters Uniwersytet Warszawski
ID
ER 2425
DRAFT: Gregory the Great explains the difference between the rangs of the priests in the Old Testament. He writes that the task of the "priests of the lower order" was to scrutiny the sins of the people. Gregory the Great, The Homilies on Ezekiel, II.10.13-14.
Sunt autem minoris ordinis sacerdotes, qui ad ministerium altaris excubant, qui uidelicet in adiutorium maiorum peccata delinquentium subtiliter inuestigant et uitam carnalium corrigunt, atque ad hoc usque perducunt, ut per lamenta paenitentiae quasi incendant carnem in sacrificio, quam prius uiuere permiserant in peccato.
Non enim hi qui sanctis ecclesiis praesunt per semetipsos cuncta agere praeualent.
 
Sed cum ipsi causis spiritalibus occupantur, si qua praua ac carnalia perpetrantur, haec aliis discutienda atque corrigenda committunt.
 
Per quos dum carnalis uita corrigitur, et usque ad abstinentiae atque orationis studium a proficientibus peruenitur, quasi in altari iam caro incenditur, ut in conspectu omnipotentis domini inde sacrificium redoleat, unde prius culpa displicebat.
 
Sed hac in re quaestio oritur, cum superius dictum sit quod gazophylacia ad australem uiam facies haberent, qua ratione nunc dicitur quia gazophylacium quod respicit uiam meridianam sacerdotum est qui excubant in custodiis templi, et gazophylacium quod respicit uiam aquilonis sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris.
 
Si enim utraque facies ad australem uiam tendebant, quomodo nunc unum ad meridianam atque aliud ad aquilonis uiam respicere dicitur?
 
Sed in his uerbis agnoscimus quod gazophylacium sacerdotum qui excubant in custodiis templi ita positum fuerat, ut solam meridianam uiam respiceret, gazophylacium uero sacerdotum qui excubant ad ministerium altari ita erat in atrio, ut et ad australem uiam et aquilonis faciem intenderet, quatenus et cum gazophylacio sacerdotum qui excubant in custodiis templi meridianam uiam aspiceret, et tamen sine gazophylacio eorumdem sacerdotum gazophylacium sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris aquilonis uiam uideret.
 
Si enim utraque facies ad australem uiam tendebant, quomodo nunc unum ad meridianam atque aliud ad aquilonis uiam respicere dicitur?
 
Sed in his uerbis agnoscimus quod gazophylacium sacerdotum qui excubant in custodiis templi ita positum fuerat, ut solam meridianam uiam respiceret, gazophylacium uero sacerdotum qui excubant ad ministerium altari ita erat in atrio, ut et ad australem uiam et aquilonis faciem intenderet, quatenus et cum gazophylacio sacerdotum qui excubant in custodiis templi meridianam uiam aspiceret, et tamen sine gazophylacio eorumdem sacerdotum gazophylacium sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris aquilonis uiam uideret.
 
Sed quid est hoc, fratres carissimi? Quid in his uerbis mysticum possumus intueri, nisi hoc quod secundum ea quae praemissa sunt iam spiritalis auditor intellegit, quia sacerdotes maioris ordinis, qui excubant in custodiis templi, solam meridianam uiam respiciunt, quoniam, solis studiis spiritalibus occupati, semper his quae amoris dei sunt sollicite intendunt, sacerdotes autem minoris ordinis, qui discutiendis peccatis delinquentium praesunt, etiam ad aquilonis uiam oculos reflectunt, ut in mente peccantium quae sint torporis frigora uideant, et haec, uerbis correptionis usque ad paenitentiae gemitus perducentes, quasi carnes in altare domini incendant?
 
Respiciant etiam cum magnis sacerdotibus ad meridianam uiam, quia, quantum ad semetipsos est, feruent igne caritatis, et succensi sunt flammis amoris dei.
 
Sed quia peccata delinquentium crebro corrigunt, etiam ad aquilonis uiam oculos reducunt.
 
De utrisque autem sacerdotum ordinibus subditur: isti sunt filii sadoch, qui accedunt de filiis leui ad dominum ut ministrent ei.
 
 

Place of event:

Region
  • Rome
City
  • Rome

About the source:

Author: Gregory the Great
Title: Homilies on Ezekiel, Homiliae in Ezechielem
Origin: Rome (Rome)
Denomination: Catholic/Nicene/Chalcedonian

Categories:

Described by a title - Sacerdos/ἱερεύς
    Ritual activity - Reconciliation/Administering penance
      Theoretical considerations - On priesthood
        Theoretical considerations - On church hierarchy
          Please quote this record referring to its author, database name, number, and, if possible, stable URL: S. Adamiak, Presbyters in the Late Antique West, ER2425, http://presbytersproject.ihuw.pl/index.php?id=6&SourceID=2425