8. Illud quoque non praetereundum videtur, qui nec eadem benedictionis verba presbyterii consecratio promeretur, quae pontificalis apex consuevit audire. Nam si nihil speciale reservatum esset episcopo, gradus indifferens esse videbatur: nec opus esset diverso vocabulo, quod eadem benedictio consecraret. Sed nec illud tangat animum, quod sibi aliquando quaedam vis necessitatis assumit, veluti (quod nunc per Africam fieri dicitur) ut presbyteri sanctum chrisma conficiant: quod merito moveret, si istam pontificalis auctoritas licentiam non dedisset. Unde constat etiam nunc a pontificibus quodammodo fieri, quod in tanta rerum necessitate, ut a presbyteris effici possit, superior ordo constituit.
PL 59, 404.