Letter 5.18 to Bishop Constantius of Milan (November 594)
Gregorius Constantio Episcopo Mediolanensi
Si lapsis ad suum ordinem reuertendi licenciaconcedatur, uigor canonicae procul dubio frangitur disciplinae, dum spe reuersionis prauae actionis desideria quisque concipere non formidar. Fraternitas siquidem uestra nos consuluit, si Amandinus ex presbytero et abbate, qui a suo est decessore culpa exigente deposirus, in eo quo fuerat ordine constitutus debeat reuocari. Quod quidem nec licet nec fieri posse aliqua racione decernimus. Eius tamen si conuersatio forre meruerit, sacro per omnia sicuti ese priuarus officio in monasterio eum ante alios, ut praeuideritis, monachos ordinate. lllud igitur prae omnibus studete ut lapsos in sacrum ordinem nullius uobis supplicatio aliquomodo reuocare suadeat, ne huiusmodi non statuta sed temporaliter dilata credatur esse uindicta.
Vitalianum uero ex presbytero, de quo scribitis ut districte debeat custodiri, in Sicilia dirigi faciemus, ut spe discedendi sublaca, in paenitentiae se saltem tune lamenta constringat.
Gregory discusses the cases of deacon and abbot John and three anonymous subdeacons.
Sarurum uero ex presbytero, ne ad sacri ordinis ministerium umquam praesumat accedere, deputauimus facere cautionem. Eumque in eadem qua fuerat ínsula saai ordinis priuatione uolumus permanere, permittentes ei curam et sollicitudinem de monasteriis habere uel gerere, quoniam et ex suo lapsu cautiorem facnun eum aedimus commissos sibi iam nunc sollicirius custodire.
(ed. Norberg 1982: 285–286)