Epistola secunda Iohannis II papae
Iohannes presbyteris, diaconibus et cuncto clero ecclesiae in qua fuit Contumeliosus episcopus.
Peruenit ad nos a fratribus et coepiscopis nostris missa relatio, ubi Contumeliosus de criminibus suis confessus legitur atque conuictus. Et quia huiusmodi sceleribus inplicatus sacerdotii non potest ministeria iam tractare, necessaria uobis solacia credidimus uisitatoris adiungere; et ideo in ecclesia eius uisitatorem dari nostra decreuit auctoritas, ut ecclesia suo priuata praesule summi nequeat pontificis solaciis indigere; cui uos in omnibus parere decernimus ad ea tantummodo quae sacris sunt gerenda mysteriis; ita tamen, ut nihil de ecclesiastica facultate praesumat, sed clerus in quo nunc est ordine constitutus nullis gradibus prouehatur, donec proprium sacerdotem possit habere. Omnem uero hanc sollicitudinem Caesario fratri et coepiscopo nostro iniungimus, ad cuius curam cuncta quae necesse sint, pertinere censuimus.
Deus uos incolumes custodiat, dilectissimi filii.
Data VIII. Idus Apriles, Flauio Paulino iuniore uiro clarissimo consule.
(ed. de Clercq 1963: 86-87)