CLX. Si ordinetur non baptizatus. Sergii papae. Qui presbyter dicitur, si se quidem scivit non baptizatum et tamquam baptizatus sacerdocii consecrationem accipit, sub longa et districta debet paenitentia poni et ecclesiastico baptismo baptizari, nullo modo autem presbyter aestimari ultra, quia obscenis manibus et polluta conscientia mysteria faciebat. CLXI. Qui aestimationem habet baptismatis. Si vero aestimationem de se talem habuit, quod esset apud ecclesiam parvulus baptizatus, postea tamen cognovit ac demonstratum est, quod non fuerit baptizatus, indicta et temporali paenitentia tunc debet baptizari et nequaquam ab officio presbiterii privandus est, sed iterum ordinetur. Hi vero, qui ab eo baptizati sunt, sic in ecclesia permanent.
(ed. Maasen 1870: 972)