Epistula 2
Dilectissimis fratribus et satis desideratissimis presbyteris, sed et sanctis in fide consistentibus plebibus vercellensibus, nouariensibus, eporediensibus nec non etiam dertonensibus eusebius episcopus in domino aeternam salutem.
1. Licet nos multis dominus noster a uobis corpore separatos foueret bonis et uestram admodum in aduentu et uisitatione plurimorum fratrum nobis praesentiam exhiberet, tamen maesti ac tristes et sine lacrimis non eramus, quia longo temporis interuallo uestrae sanctitatis non accipiebamus scripta. Verebamur enim, ne qua uos aut accepisset diabolica subtilitas aut potestas humana infidelibus subiugasset. [...]
Eusebius mentions letters from Vercelli carried by the deacon Syrus and the exorcist Victorinus that informed him, to his relief, that his addressees are safe and remain faithful to orthodoxy. Then he thanks them for donations which apparently accompanied the letters:
2. [...] Gaudeo itaque, fratres charissimi, de fide uestra, gaudeo de salute quae fidem sequitur, gaudeo de fructibus, quos non solum illic constituti<s>, sed et longe porrigitis; [...] Gaudeo [...] et libens uestri laboris poma decerpo, quia tantum facere uoluistis; nec solum ego uel qui me cum sunt sanctissimi nostri presbyteri et diaconi uel ceteri fratres, sed et omnes, qui desiderantes sumus. Replestis enim, ut apostolus beatissimus dicit, uiscera mea, cum completis mandata diuina, quae complere decebat christianos in episcopum uel ecclesiasticos uiros, quos in exilio fidei causa nostis laborare; complestis, quae oportebat fratres fratribus facere et patri filios exhibere. Sed cum nos secundum mandata diuina, uobis uolentes de terrenis caelestes, de caducis stabiles, de fragilibus sempiternos fructus facere, coepimus per necessitatem patientes quotidie seminare, gaudebant de uestris fructibus pauperes, glorificabant deum non solum ciuitatis ipsius homines, sed et omnes, qui aut uidere aut audire potuerunt, quantam me cum dilectionem haberetis, ex ipsis fructibus uidentes glorificabant deum et omni nos honore cum uestra benedictione nominabant.
Eusebius's almsgiving provokes anger of the "Ariomaniacs" who locked him up and did not allow anybody, especially his presbyters and deacons, to see him. Then Eusebius attaches a letter which he supposedly sent to the Arian bishop, Patrophilus of Scythopolis. The letter details various sufferings Eusebius suffered from Patrophilus and other Arians. He wants to present himself as a martyr, while accuses his enemies to be worse than the pagan persecutors of old. After the letter to Patrophilus, Eusebius complains that he is barely allowed to send letters and he always prays to God "to restrain the guards and allow the deacon to bear some letter of greeting to you rather than merely an announcement of our toil." He again asks his addresses to remain vigilant and faithful.
11. Ite[ru]m peto et uos per misericordiam dei rogo, ut unusquisque in hac epistola salutationem suam nuncupet; quia singulis, ut solebam, faciente necessitate scribere non potui, ita in hac uos omnes fratres, sed et sanctae sorores, filii et filiae, omnem sexum appello, omnem aetatem peto, ut hac contenti salutatione nostro obsequio etiam hos, qui foris sunt et nos dignantur diligere, salutare dignemini. Salutant uos fratres nostri qui me cum sunt presbyteri et diacones, sed et omnes nostri; qui una me cum satis petunt, ut nostri memores omnes uestros nostro dignemini obsequio salutare. Transmisi praeterea litteras, quas ad patrophilum custodem meum feci, ut ex his agnoscatis nos ariomanitarum nec minis posse terreri neque ipsorum serpentina blanda subtilitate posse ad ipsorum societatem perduci. Diuinitas uos protegat florentes que uiuere et hic et in futuro faciat cum omnibus uestris, fratres charissimi et satis desideratissimi.
(ed. V. Bulhart 1957: 104-109; summary M. Szada)